1. Education

More E-texts

Historia Calamitatum

by Peter Abelard
(1079-1142)


ABAELARDI AD AMICUM SUUM CONSOLATORIA
Sepe humanos affectus aut provocant aut mittigant amplius exempla quam verba. Unde post nonnullam sermonis ad presentem habiti consolationem, de ipsis calamitatum mearum experimentis consolatoriam ad absentem scribere decrevi, ut in comparatione mearum tuas aut nullas aut modicas temptationes recognoscas et tolerabilius feras.

DE LOCO NATIVITATIS EIUS
Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur; unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus pretuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias, ubicunque huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator factus sum.

DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM
Perveni tandem Parisius, ubi iam maxime disciplina hec florere consueverat, ad Guillhelmum scilicet Campellensem preceptorem meum in hoc tunc magisterio re et fama precipuum; cum quo aliquantulum moratus, primo ei aceptus, postmodum gravissimus extiti, cum nonnullas scilicet eius sententias refellere conarer et ratiocinari contra eum sepius aggrederer et nonnumquam superior in disputanto viderer. Quod quidem et ipsi /f.1rc/ qui inter conscolares nostros precipui habebantur tanto maiori sustinebant indignatione quanto posterior habebar etatis et studii tempore. Hinc calamitatum mearum, que nunc usque perseverant, ceperunt exordia, et quo amplius fama extendebatur nostra, aliena in me succensa est invidia.
Factum tandem est ut, supra vires etatis de ingenio meo presumens, ad scolarum regimen adolescentulus aspirarem, et locum in quo id agerem providerem, insigne videlicet tunc temporis Meliduni castrum et sedem regiam. Presensit hoc predictus magister meus, et quo longius posset scolas nostras a se removere conatus, quibus potuit modis latenter machinatus est ut priusquam a suis recederem scolis, nostrarum preparationem scolarum prepediret et provisum mihi locum auferret. Sed quoniam de potentibus terre nonnullos ibidem habebat emulos, fretus eorum auxilio voti mei compos extiti, et plurimorum mihi assensum ipsius invidia manifesta conquisivit.

Ab hoc autem scolarum nostrarum tirocinio ita in arte dialetica nomen meum dilatari cepit, ut non solum condiscipulorum meorum, verum etiam ipsius magistri fama contracta paulatim extingueretur. Hinc factum est ut de /f.1rd/ me amplius ipse presumens ad castrum Corbolii, quod Parisiace urbi vicinius est, quamtotius scolas nostras transferrem, ut inde videlicet crebriores disputationis assultus nostra daret importunitas. Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.

Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam /f.2va/ eius de universalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.

Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea vehementius magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris no /f.2vb/ stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat. Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus est me tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.

Tunc ego Melidunum reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima venti."

Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, /f.2rc/ extra civitatem in monte Sancte Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister advenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comversus est vitam. Post reditum vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam, "Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo." Quod si ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.

Dum vero hec agerentur, karissima mihi mater mea Lucia repatriare me compulit; que videlicet post conversionem Berengarii patris mei ad professionem monasticam, idem facere disponebat. Quo completo reversus sum in Franciam, maxime ut de divinitate addiscerem, quando iam sepefatus magister noster Guillhelmus in episcopatu Catalaunensi pollebat. In hac autem lectione magister eius Anselmus Laudunensis maximam ex antiquitate auctoritatem tunc tenebat.


QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM
Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel memoria nomen comparaverat. Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus in conspectu questionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensum contemtibilem et ratione vacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro," etc.
Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim vero me iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo intemptantis interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio. Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc inclamantes et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos assentimus. Queratur itaque et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod vos promittitis." Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem invitavi. Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum. Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum proficere sed per ingenium; atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum /f.3rc/ compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.


DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM
Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior tanto mihi ho /f.3rd/ norabilior extitit et persequendo gloriosiorem effecit.

QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT
Post paucos itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit.
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos, id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me privando quibus hanc exercebam; superbie vero que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.

Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.


QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT
Erat quippe in ipsa civitate Parisius adolescentula quedam nomine Heloysa, neptis canonici cuiusdam qui Fulbertus vo /f.4vb/ cabatur, qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri studuerat. Que cum per faciem non esset infima, per habundantiam litterarum erat suprema. Nam quo bonum hoc litteratorie scilicet scientie in mulieribus est rarius, eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat. Hanc igitur, omnibus circunspectis que amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc nominis eram et iuventutis et forme gratia preminebam, ut quamcunque feminarum nostro dignarer amore nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam et habere et diligere noveram; nosque etiam absentes scriptis internuntiis invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper iocundis interesse colloquiis.
In huius itaque adolescentule amorem totus inflamatus, occasionem quesivi qua eam mihi domestica et cotidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum predicto puelle avunculo, quibusdam ipsius ami /f.4rc/ cis intervenientibus, quatinus me in domum suam, que scolis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis precio susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostre familie cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare presumerem votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scolis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat /f.4rd/ quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem. Sed duo erant que eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentie mee fama preterita.

Quid plura? Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque discipline, amori penitus vaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de lectione verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententie; sepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus, verbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, que omnium ungentorum suavitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum; et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium vertebantur.

Et quo me amplius hec voluptas occupaverat, minus philosophie /f.5va/ vaccare poteram et scolis operam dare. Tediosum mihi vehementer erat ad scolas procedere vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nichil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophie secreta; quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem mestitiam, quos gemitus, que lamenta nostri super hoc scolares assumerent, ubi videlicet hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est facile vel cogitare.

Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum. Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam sue neptis amicitiam, tum etiam propter ante acte vite mee continentiam cognitam. Non enim /f.5vb/ facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi dilectione turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Iheronimi in epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire novissimi ac liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare." Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus evolutis mensibus et de nobis accidit.

O quantus in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puelle sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit estus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat querebatur; neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem hec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundie transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque verecundie minor extiterat passio quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc /f.5rc/ I ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam tam diu conversata est donec pareret masculum quem Astralabium nominavit.

Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto estuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi coercere nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem, quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.

Tandem ego eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus fuisset, et qui quanta /f.5rd/ ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius eum mittigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne fame detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet.


DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem /f.6va/ et turpitudini tante subicerem. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait: "Solutus es ab uxore? noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc..." Item: "Volo autem vos sine sollicitudine esse, etc..." Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens: "Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? etc." Idem in eodem /f.6vb/ : "Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare." Non ait: "operam dare" sed adiunxit "pariter", nolens quicquam agere quod studio equaretur philosophie."
Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis statum. Que enim conventio scolarium ad pedissequas, scriptoriorum ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus, pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum opulentia non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus student vel secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt officiis.

Unde et insignes olim philoso /f.6rc/ phi mundum maxime contempnentes, nec tam relinquentes seculum quam fugientes, omnes sibi voluptates interdixerunt ut in unius philosophie requiescerent amplexibus. Quorum unus et maximus Seneca, Lucilium instruens ait: "Non cum vaccaveris philosophandum est... Omnia negligenda sunt ut huic assideamus, cui nullum tempus satis magnum est... Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim, ubi interrupta est, manet.. Resistendum est occupationibus, nec explicande sunt sed submovende." Quod nunc igitur apud nos amore Dei sustinent qui vere monachi dicuntur, hoc desiderio philosophie qui nobiles in gentibus extiterunt philosophi. In omni namgue populo, tam gentili scilicet quam iudaico sive christiano, aliqui semper extiterunt fide seu morum honestate ceteris preminentes, et se a populo aliqua continentie vel abstinentie singularitate segregantes. Apud Judeos quidem antiquitus Nazarei, qui se Domino secundum legem consecrabant, sive filii prophetarum Helye vel Helysei sectatores, quos beato attestante Jheronimo monachos legimus in veteri Testamento; novissime autem tres ille phi /f.6rd/ losophie secte, quas Josephus in libro Antiquitatum distinguens, alios Phariseos, alios Saduceos, alios nominat Esseos. Apud nos vero monachi, qui videlicet aut communem apostolorum vitam, aut priorem illam et solitariam Johannis imittantur. Apud gentiles autem, ut dictum est, philosephi; non enim sapientie vel philosophie nomen tam ad scientie perceptionem quam ad vite religionem referebant, sicut ab ipso etiam huius nominis ortu didicimus, ipsorum quoque testimonio sanctorum. Unde et illud est beati Augustini, VIII de Civitate Dei libro, genera quidem philosophorum distinguentis: "Italicum genus actorem habuit Phitagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophie nomen exortum; nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur." Hoc itaque loco cum dicitur: "qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.", aperte monstratur sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie /f.7va/ sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint, non est nostrum modo ex exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionis astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici prerogativam non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam fedo casu hanc philosophie labem ipse primo luerit, ut deinceps ceteri exemplo eius cautiores efficerentur. Quod nec ipse preterit Jheronimus, ita in primo Contra Jovinianum de ipso scribens Socrate: "Quodam autem tempore, cum infinita convitia ex superiori loco ingerenti Xanthippe restitisset, aqua profusus immunda, nichil respondit amplius quam, capite deterso: Sciebam, inquit, futurum ut ista tonitrua ymber sequeretur." Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset eam reducere, et quam sibi carius /f.7vb/ existeret mihique honestius amicam dici quam uxorem ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret. Tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percepere gaudia, quanto rariora. Hec et similia persuadens seu dissuadens, cum meam deflectere non posset stultitiam nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrimans perorationem suam tali fine terminavit: "Unum, inquid, ad ultimum restat ut in perditione duorum, minor non succedat dolor quam precessit amor." Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophecie defuit spiritus.

Nato itaque parvulo nostro, sorori mee commendato, Parisius occulte revertimur; et, post paucos dies, nocte secretis orationum vigiliis in quadam ecclesia celebratis, ibidem, summo mane, avunculo eius atque quibusdam nostris vel ipsius amicis assistentibus, nuptiali benedictione confederamur; moxque occulte divisim abscessimus, nec nos ulterius nisi raro latenterque vidimus, dissimulantes plurimum quod egeramus. Avunculus autem ipsius atque domestici eius, ignominie sue solatium querentes, initum matrimonium divulgare et fidem mihi super hoc datam violare ceperunt; illa autem e contra /f.7rc/ anathematizare et iurare quia falsissimum esset. Unde vehementer ille commotus crebris eam contumeliis afficiebat.

Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent, excepto velo, aptari feci et his eam indui. Quo audito, avunculus et consanguinei seu affines eius opinati sunt me nunc sibi plurimum illusisse, et ab ea moniali facta me sic facile velle expedire. Unde vehementer indignati et adversum me coniurati, nocte quadam quiescentem me atque dormientem in secreta hospicii mei camera, quodam mihi serviente per pecuniam corrupto, crudelissima et pudentissima ultione punierunt, et quam summa ammiratione mundus excepit, eis videlicet corporis mei partibus amputatis quibus id quod plangebant commiseram. Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est.


DE PLAGA ILLA CORPORIS
Mane autem facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu /f.7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione is quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret! qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii, cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro ecclesiam Dei."
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.

Vix autem de vulnere adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione maior tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi occasionem nacti sunt, qua me a se removerent.

Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito vaccaturus. /f.8rc/ Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium divine lectionis accedere presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrine scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter /f.8rd/ episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant.


DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS
Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De Unitate et Trinitate divina scolaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent efflagitabant: dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
Quem quidem tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc questionibus videbatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles videbantur, quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur maior subtilitas. Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam heredes succedere.

Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus; lapidarent, dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum nostrum inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent qui me super hoc accusabant: /f.9vb/ ut illud in me etiam compleretur: "Et inimici nostri sunt iudices".

Sepius autem illi inspicientes atque revolventes libellum, nec quid in audientia proferre adversum me auderent invenientes, distulerunt usque in finem concilii libri ad quam anhelabant dampnationem. Ego autem singulis diebus, antequam sederet concilium, in publico omnibus secundum quam scripseram fidem catholicam disserebam, et cum magna ammiratione omnes qui audiebant tam verborum apertionem quam sensum nostrum commendabant. Quod cum populus et clerus inspiceret, ceperunt ad invicem dicere: "Ecce nunc palam loquitur, et nemo in eum aliquid dicit; et concilium ad finem festinat, maxime in eum, ut audivimus, congregatum. Numquid iudices cognoverunt quia ipsi potius quam ille errant?" Ex quo emuli nostri cotidie magis ac magis inflamabantur.

Quadam autem die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit, negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc, si vultis, rationem proferam." - "Non cu /f.9rc/ ramus, inquit ille, rationem humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo." Cui ego: "Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;" et erat presto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram, quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sentencia intitulata Augustinus De Trinitate libro I: "Qui putat eius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret: "Bene, inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc non esse novellam sed ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum, requisisset; si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit.

Extrema vero die concilii, priusquam /f.9rd/ residerent diu legatus ille atque archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant. Et quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est: "Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi: "Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor, ut predictus doctor meminit, cito opprimitur et vita /f.10va/ posterior iudicat de priore." Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?" Quo audito, statim emuli mei obstrepentes exclamaverunt: "O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset!" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.

Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc indigere. In hocque ulterius tantum suum esse consilium, ut ad abbatiam meam, hoc est monasterium sancti Dyonisii, abbas meus, qui aderat, me reduceret; ibique pluribus ac doctioribus personis convocatis, diligentiori examine quid super hoc faciendum esset statueretur. Assensit legatus huic no /f.10vb/ vissimo consilio, et ceteri omnes. Inde mox legatus assurrexit, ut missam celebraret antequam concilium intraret, et mihi per episcopum illum licentiam constitutam mandavit, revertendi scilicet ad monasterium nostrum, ibi expectaturo quod condictum fuerat.

Tune emuli mei, nichil se egisse cogitantes si extra diocesim suam hoc negotium ageretur, ubi videlicet vim minime exercere valerent, qui scilicet de iusticia minus confidebant, archiepiscopo persuaserunt hoc sibi valde ignominiosum esse si ad aliam audientiam causa hec transferretur, et periculosum fieri si sic evaderem. Et statim ad legatum concurrentes, eius immutaverunt sententiam, et ad hoc invitum pertraxerunt, ut librum sine ulla inquisitione dampnaret atque in conspectu omnium statim combureret, et me in alieno monasterio perhenni clausura cohiberet. Dicebant enim ad dampnationem libelli satis hoc esse debere quod nec romani pontificis nec Ecelesie auctoritate eum commendatum legere publice presumpseram, atque ad transeribendum iam pluribus eum ipse prestitissem; et hoc perutile futurum fidei christiane, si exemplo mei multorum similis presumptio preveniretur.

Quia autem legatus ille minus quam necesse esset litteratus fuerat, plurimum archiepiscopi consilio nitebatur, /f.10rc/ sicut et archiepiscopus illorum. Quod cum Carnotensis presensisset episcopus, statim machinamenta hec ad me retulit, et me vehementer hortatus est ut hoc tanto levius tolerarem quanto violentius agere eos omnibus patebat; atque hanc tam manifeste invidie violentiam eis plurimum obfuturam, et mihi profuturam non dubitarem; nec de clausura monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum. Et sic me, ut potuit, flentem flens et ipse consolatus est.


DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI
Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud Athanasii "Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
Tunc archiepiscopus assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit, dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque corrigatur." Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset. Ac ne ex ig /f.11va/ norantia pretenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde, quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.

Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra nitebantur. Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem: "Jhesu bone, ubi eras?" Quanto autem dolore estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium hominum me estimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum com /f.11vb/ pulerant.

Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur. Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.

Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur. Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum. Quod valde eis contrarium videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem ipsum Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur. Quod cum reperissem, quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium scilicet illud /f.11rc/ Bede quod nobis obiciebatur. Illi vero, valde indignati, dixerunt Bedam mendacissimum scriptorem, et se Huldoinum abbatem suum veriorem habere testem, qui pro hoc investigando Greciam diu perlustravit et rei veritate agnita, in gestis illius que conscripsit, hanc penitus dubitationem removit. Unde cum unus eorum me importuna interrogatione pulsaret quid mihi super hac controversia, Bede videlicet atque Huldoini, videretur, respondi Bede auctoritatem, cuius scripta universe Latinorum frequentant Ecclesie, gratiorem mihi videri.


DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM
Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter hoc audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio suo congregato et fratribus congregatis, graviter mihi /f.11rd/ comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente. Et me interim bene observari precepit donec me regi traderet; ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam.
Tunc ego nequitiam corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam adversam habuissem fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus coniurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compaciebatur. Ibi autem in castro Pruvigni morari cepi, in cella videlicet quadam Trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat et valde dilexerat; qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat.

Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem pro quibusdam suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent. Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis, ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.

Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo /f.12vb/ incurrere facile scandalum possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum.

Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi; ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare: "Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognovissent scolares, ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis: "Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus... Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras nostras... Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostre mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per que aliquando captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant... Sed et ipse Plato, cum dives esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, vitam referuntur duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum, inter cetera ita scribit: "Filii prophetarum, quos monachos in veteri legimus Testamento, edifficabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis aggrestibus victitabant." Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas edificantes, heremite magis quam scolares videbantur.

Quanto autem illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant /f.13va/ in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non valerem et mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt.

Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus /f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam.

Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli: "Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter /f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.

Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat. Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut enim Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi vendicat sollempnitatem.

Cui etiam probabilius quam alicui aliarum personarum templum ascribendum videtur, si diligentius apostolicam attendamus auctoritatem atque ipsius Spiritus operationem. Nulli enim trium personarum speciale templum specialiter ascribit Apostolus, nisi Spiritui sancto; non enim /f.13rd/ ita templum Patris, vel templum Filii dicit, sicut templum Spiritus sancti, in prima ad Corinthios, ita scribens: "Qui adheret Domino, unus Spiritus est." Item: "An nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?" Quis etiam divinorum sacramenta beneficiorum que in Ecclesia fiunt operationi divine gratie, que Spiritus sanctus intelligitur, nesciat specialiter ascribi? Ex aqua quippe et Spiritu sancto in baptismo renascimur et tunc primo quasi speciale templum Deo constituimur. In confirmatione quoque septiformis Spiritus gratia traditur, quibus ipsum Dei templum adornatur atque dedicatur. Quid ergo mirum si ei persone cui specialiter spirituale templum Apostolus tribuit, nos corporale assignemus? Aut cuius persone rectius ecclesia esse dicitur, quam eius cuius operationi cuncta que in ecclesia ministrantur beneficia specialiter assignantur? Non tamen hoc ita conicimus, ut cum Paraclitum primo nostrum vocaverimus oratorium uni ipsum persone nos dicasse fateamur, sed propter eam quam supra reddidimus causam, in memoria scilicet nostre consolationis, quamquam si illo quoquo, quo creditur, modo id fecissemus, non esset rationi adversum, licet consuetudini incognitum.


DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM
Hoc autem loco me corpore latitante, sed fama tunc maxime universum mundum /F.14va/ perambulante et illius poetici figmenti quod Equo dicitur instar penitus retinente, quod videlicet plurimum vocis habet sed nichil substantie, priores emuli, cum per se iam minus valerent, quosdam adversum me novos apostolos, quibus mundus plurimum credebat, excitaverunt; quorum alter regularium canonicorum vitam, alter monachorum se resuscitasse gloriabatur. Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent.
Deus ipse mihi testis est, quotiens aliquem ecclesiasticarum personarum conventum adunari noveram, hoc in dampnationem meam agi credebam. Stupefactus ilico quasi supervenientis ictum fulguris, expectabam ut quasi hereticus aut prophanus in conciliis traherer aut sinagogis. Atque ut de pulice ad leonem, de formica ad elefantem comparatio ducatur, non me mitiori animo persequebantur emuli mei quam beatum olim Athana /f.14vb/ sium heretici. Sepe autem, Deus scit, in tantam lapsus sum desperationem, ut Christianorum finibus excessis ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pactione inter inimicos Christi christiane vivere. Quos tanto magis propitios me habiturum credebam quanto me minus christianum ex imposito mihi crimine suspicarentur, et ob hoc facilius ad sectam suam inclinari posse crederent.


DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM
Cum autem tantis perturbationibus incessanter affligerer atque hoc extremum mihi superesset consilium ut apud inimicos Christi ad Christum confugerem, occasionem quandam adeptus qua insidias istas paululum declinare me credidi, incidi in Christianos atque monachos gentibus longe seviores atque peiores. Erat quippe in Britannia minore, in episcopatu Venecensi, abbatia quedam sancti Gildasii Ruiensis, pastore defuncto desolata. Ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit; sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum Romanorum expulit ad Orientem. Numquam enim huic rei, sciat Deus, acquievissem, nisi ut quocunque modo has quas incessanter sustinebam opp /f.14rc/ ressiones, ut dixi, declinarem. Terra quippe barbara et terre lingua mihi incognita erat, et turpis atque indomabilis illorum monachorum vita omnibus fere notissima, et gens terre illius inhumana atque incomposita. Sicut ergo ille, qui imminente sibi gladio perterritus in precipitium se collidit et ut puncto temporis mortem unam differat aliam incurrit, sic ego ab uno periculo in aliud scienter me contuli; ibique ad horrisoni undas Occeani, cum fugam mihi ulterius terre postremitas non preberet, sepe in orationibus meis illud revolvebam: "A finibus terre ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum."
Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse. Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos /f.14rd/ exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret: "Foris pugne. Intus timores".

Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: "Hic homo cepit edificare, et non potuit con /f.15va/ summare." Desperabam penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: "Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula." Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram, quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paraclitus michi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.

Accidit namque ut abbas noster sancti scilicet Dyonisii predictam illam Argenteoli abbatiam, in qua religionis habitum nostra illa iam in Christo soror potius quam uxor Heloysa susceperat, tanquam ad ius monasterii sui antiquitus pertinentem quocunque modo acquireret, et conventum inde sanctimonialium, ubi illa comes nostra prioratum habebat, violenter expelleret. Que cum diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio. Illuc itaque reversus, eam cum quibusdam aliis de eadem congregatione ipsi adherentibus ad predictum oratorium invitavi; eoque illis adductis, ipsum orato /f.15vb/ rium cum omnibus ei pertinentibus concessi et donavi; ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interventu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum coroboravit.

Quas ibi quidem primo inopem sustinentes vitam et ad tempus plurimum desolatas, divine misericordie respectus, cui devote serviebant, in brevi consolatus est et se eis quoque verum exhibuit Paraclitum et circumadiacentes populos misericordes eis atque propitios effecit. Et plus, sciat Deus, ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si ibi permansissem; quippe quo feminarum sexus est infirmior, tanto earum inopia miserabilior facile humanos commovet affectus, et earum virtus tam Deo quam ho minibus est gratior. Tantam autem gratiam in oculis omnium illi sorori nostre, que ceteris preerat, Dominus annuit, ut eam episcopi quasi filiam, abbates quasi sororem, laici quasi matrem diligerent; et omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur. Que quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.


DE INFAMATIONE TURPITUDINIS
/f.15rc/ Cum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait: "Nichil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum Jherosolimam Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam famam pervenire ad regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: "O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia /f.15rd/ ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio remanet? Que est tam impudens hec criminatio novissima?" Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et potentem illum regine Candacis eunuchum universis eius gazis preesse; ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib. VI continet.
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est: "Melius est nomen bonum quam divitie multe." Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum: "Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem supra: "Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit nobis; propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis... Due res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Jhesu Christo atque apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum que ad substantiam vite huius pertinent... Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conversationis /f.16vb/ mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant, euvangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant... In euvangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella, euvangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis." Et Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: "Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium." Ipse certe Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta, sciret utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est", /f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.

Quid etiam dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine Malchus... eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi ambo religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de euvangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat." Cur denique a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus vel etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.

Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis quoque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse quanto eis amplius habent preesse, et iugum illud in eos gravissimum exercere; quod satiricus ille considerans ait, "Intolerabilius nichil est quam femina dives."

Hoc ego sepe apud me petractando, quantum mihi liceret sororibus illis providere et earum curam agere disposueram, et quo me amplius revererentur, corporali quoque presentia eis invigilare et sic etiam earum magis necessitudinibus subvenire. Et cum me nunc frequentior ac maior persecutio filiorum quam olim fratrum afligeret, ad eas de estu huius tempestatis quasi ad quendam tranquillitatis portum recurrerem atque ibi aliquantulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum; ac tanto id mihi fieret magis saluberrimum quanto id earum infirmitati magis esset neccessarium.

Nunc autem ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non inveniam, /f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar; quem, ut supra memini, "foris pugne, intus timores" incessanter cruciant, immo tam foris quam intus pugne pariter et timores; et multo periculosior et crebrior persecutio filiorum adversum me sevit quam hostium. Istos quippe semper presentes habeo, et eorum insidias iugiter sustineo. Hostium violentiam in corporis mei periculum video, si a claustro procedam; in claustro autem filiorum, id est monachorum, mihi tanquam abbati, hoc est patri, commissorum, tam violenta quam dolosa incessanter sustineo machinamenta. O quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei ipsius peremptor invenirer. A talibus autem cotidianis eorum insidiis cum mihi in administratione cibi vel potus quantum possem providerem, in ipso altaris sacrificio toxicare me moliti sunt, veneno scilicet calici immisso. Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum qui in co /f.17vb/ mitatu nostro erat famulum veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt. Divina autem dispositione tunc actum est, ut dum cibum mihi apparatum non curarem, frater quidam ex monachis quem mecum adduxeram hoc cibo per ignorantiam usus ibidem mortuus occumberet, et famulus ille qui hoc presumpserat tam conscientie sue quam testimonio ipsius rei perterritus aufugeret.

Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et in cellulis cum paucis habitare. Qui si me transiturum aliquo presensissent, corruptos per pecuniam latrones in viis aut semitis ut me interficerent opponebant. Dum autem in istis laborarem periculis, forte me die quadam de nostra lapsum equitatura manus Domini vehementer collisit, colli videlicet mei canalem confringens. Et multo me amplius hec fractura afflixit et debilitavit quam prior plaga.

Quandoque horum indomitam rebellionem per excommunicationem cohercens, quosdam eorum, quos magis formidabam, ad hoc compuli ut fide sua seu sacramento publice mihi promitterent se ulterius ab abbatia penitus recessuros, nec me amplius in aliquo inquietaturos. Qui publice et impudentissime /f.17rc/ tam fidem datam quam sacramenta facta violantes, tandem per auctoritatem romani pontificis Innocentii, legato proprio ad hoc destinato, in presentia comitis et episcoporum hoc ipsum iurare compulsi sunt et pleraque alia; nec sic adhuc quieverunt. Nuper autem cum, illis quos predixi eiectis, ad conventum abbatie redissem et reliquis fratribus, quos minus suspicabar, me committerem, multo hos peiores quam illos reperi, quos iam quidem non de veneno sed de gladio in iugulum meum tractantes cuiusdam proceris terre conductu vix evasi. In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus; ut nostro etiam exemplo eorum qui id sponte appetunt ambitio refrenetur.

Hec, dilectissime frater in Christo et ex divina conversatione familiarissime comes, de calamitatum mearum hystoria, in quibus quasi a cunabulis iugiter laboro, tue me desolationi atque iniurie illate scripsisse suffilciat: /f.17rd/ ut, sicut in exordio prefatus sum epistole, oppressionem tuam in comparatione mearum aut nullam aut modicam esse iudices, et tanto eam patientius feras quanto minorem consideras; illud semper in consolationem assumens, quod membris suis de membris diaboli Dominus predixit: "Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si mundus vos odit, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret." Et: "Omnes, inquit Apostolus, qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur." Et alibi: "Aut quero hominibus placere. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem." Et Psalmista: "Confusi sunt, inquit, qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos." Que diligenter beatus attendens Jheronimus, cuius me precipue in contumeliis detractionum heredem conspicio, ad Nepotianum scribens ait: "Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desinit placere hominibus, et servus factus est Christi." Idem ad Asellam de fictis amicis: "Gratias ago Deo meo quod dignus sim quem mundus oderit," et ad Heliodorum monachum: "Erras, frater, erras si putas umquam Christianum persequutionem non pati. Adversarius noster, tanquam leo rugiens, devorare querens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis, cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt. Que si non ad meritum nobis, saltem ad purgationem aliquam proficere non dubitemus; et quoniam omnia divina dispositione geruntur, in hoc se saltem quisque fidelium in omni pressura consoletur, quod nichil inordinate fieri umquam summa Dei bonitas permittit, et quod quecumque perverse fiunt optimo fine ipse terminat; unde et ei de omnibus recte dicitur: "Fiat voluntas tua". Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolatio, qua dicit: "Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc...!" Quod diligenter ille sapientium sapientissimus attendebat, cum in Proverbiis diceret: "Non contristabit iustum quicquid ei acciderit." Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in verbis sonat: "Fiat voluntas tua" desideriis occultis repugnant, divine voluntati propriam anteponentes. Vale.


More: Writer Directory | Book Reviews | Homework Help | E-texts | Timeline | Submit a Review |

You can opt-out at any time. Please refer to our privacy policy for contact information.
Explore Classic Literature
About.com
  1. About.com
  2. Education
  3. Classic Literature

©2014 About.com. All rights reserved.